Magni nupta Iovis, venit Mavortia Pallas,
Venit blanda Venus. Gratare! En noster alumpnus.1
240 Quod dare Parca neget, timeat promittere votum,
Sideree2 libram forme,3 dedit. Ipsa Tonantis
Unica, que trini dispenso federa4 regni,
Cui parent unde Neptuni, Tartara Ditis,
Astra Iovis, non, si laudor censore caduco,
245 Indignor, non grata minus reditura Tonanti,
Si nostro dubius hesit5 mortalis in ore;
Quod longum est, mirantis erit, neu forte putetur
Mendax, quem debet famulatrix Fama favorem.
Quod rarum superis, nudos en aspice vultus!
250 Talis in amplexus venio Iovis. Ergo quis ausus
Pallada Gorgoneam bellatricemque Medusam
Hiis6 conferre genis! Non sic pudor exulat omnis,
Ut populi terror, vulgi fuga, baiula7 leti,
Quo terret, placuisse velit. Vis, Dira, doceri?
255 Diva8tamen dictura fui! Non hic opus ense,
Angues tolle tuos, armatos exue vultus,
Da facilem visu faciem, frontem exere, cedat
Cassis et inclusum sine respirare cerastam!
Detege, quod galea horrendum, quod parma pudendum
260 Occulit, atque aude preconia9 vera mereri!
Hicne nitor calibis,10 hoc aurum hostile decoris
Extorquebit opem? Nescis, sevissima,11 nescis?
In calibe horror inest, in casside fulminat aurum,
in capulo crudescit ebur; sic docta minaces
265 Delicias affert et vult placuisse Minerva!
Tune Iovem mentita patrem? Qua pelice nostra
In luctus audente suos? "Sed matre carere
Creditur": O superum pudor! Hincne animosa superbit
Solius meminisse viri dicique virago
270 Emeruit? Certe superos invisa fatigat,
Mortales consumit. "At est Mavortia", dicunt:
Ergo mares vorat.12 "At Pallas": Sit, sed quia pallet
Vel quia Pallanti iugulum scidit. Hinc color, inde
Dextra nocens nomen alterno iure meretur.
275 Tuque - sed o facinus! - tune, inquam, prodiga sexus,
Femina plus, quam iura sinant, et mollior equo,
Tune ergo, Venus, ausa venis in premia13 forme?
An nescis, cui iura petis communia? Sed quis
Credet: Tot Iuno similes habet? Unica quondam
280 Et nullis equanda14 fui. Cum provida mundum
Digereret Natura suum, sine coniuge coniunx
Stabat et in florem vultu crescente severum
Stabat adhuc, cum sic mater Natura: "Quid heres,15
Celi heres? Quod poscis, habes; hec sanguine iuncta,
285 Iunctior amplexu, soror est, coniunx erit. Una
E numero selecta tibi, una, sed unica, cuius
Nec similem memoret tellus nec sidera norint,16
Absque pari parit17 illa tibi". Sic fata negantem
In fratris cupidi dedit oscula. Conscius ille
290 Optati sceptrum tribuit commune sorori.
Ergo eat et vultus nostros Ericina18 lacessat,
Nuptum ivi selecta Iovi, sed fallitur. Isset
Diva Paphi19pocius?20 Quid ni! Ortus nacta serenos
Concrevit spumante freto cesisque21 pudendis.22
295 Hec patrem factura Iovem tibi, bellice Mavors,
Et populo23 pareret; hac anceps etheris24 heres
Aurea degeneri violaret regna metallo.
Quique nec indicio Phebi25 nec vindice textu
Securam potuit noctemque fidemque mereri,
300 Lennius,26 ultum iret alieni probra pudoris
Lenius et proprios non suspiraret amores.
Ut Frigium27 sileam, quis vulgatissima nescit
Furta dee?28 "Sed blanda, sed alma,29 sed aurea": Nectit
Blanda dolos, alit alma malum, petit aurea donum.
305 Olim, nam memini, certandi sola potestas
Cum Iove nostra fuit. Ubi tunc Venus? Illane venit
Tercia?30 Ubi Pallas? An quarta, ut iussa, veniret?
Tiresia certe steterat sub iudice Iuno.31
Sed taceo.32 Tu, Frix, pocior33 tu disce mereri
310 Iunonem, que sceptra ferat, que commodet aurum!
Tot mundus miratur opes, tot regna comete34
Dispensat: Que sceptra velis, quas, elige, terras,
Quicquid agas, quocumque fluat sententia. Nosti
Iunonem placuisse Iovi; Iunonie iudex,
315 Censorem ne sperne Iovem!" Sic alta profando
Regine multum meminit vultumque superbum
Vocibus ingessit contempta fronte precantis.
Prodit in aspectum Pallas fandique secundas
Nacta vices, proprie fidens et conscia cause
320 Irriguo sacras haurit de pectore voces:
Oratio Palladis
"Magna parens superum - nec enim nego, magna Tonantis
Nupta, nec invideo - meritum, Frix35 inclite,36 nostrum,
Si quod erat, carpsit. Testor freta, testor Olimpum,37
Testor humum. Non armatas in prelia lingue
325 Credideram venisse deas, hac parte loquacem
Erubeo sexum, minus hic quam femina possum,
Martem alium didici. Victoria feda,38 ubi victus
Plus laudis victore feret, nostrisque triumphis
Hic haut notus honos. Sed quo regina decoro
330 Effatu tendit? Dea sit, cedo, immo dearum
Maxima. Non dextre39 sortiri sceptra potentis
Partirive Iovem certatim venimus. Illa,
Illa habeat, que se ostentat. Nos gloria saltem,
Cum titulis opus est, ornat minor et, quia cogor
335 In laudes ire, haut omni sine dote Minerva.
Si gena, si generis auctor, si denique mores
Querendi,40 in curis regnat pudor, a Iove sanguis,
Censori facies oculo patet. Heccine forma,
Hoc genus, hic mentis cultus? Si coniuga41 dive42
340 Gaudia, nuptarum dotes et pignora iactant,
Virginitas me sola iuvat nil passa pudendum,
Non lesura43 thoros, non deprensura maritos.
Macte Paris, mea bella viri, mea pensa puelle
Et mea laurigeri meditantur carmina vates.
345 Sic populis utrisque fruor, sic grata per omnes.
Sed quid ego hec, quid ad hec subnectere plura laborem?
Moribus indignum, fateor, studiisque pudicis
Ostentare suum; proprie nam venditor artis
Detitulat titulos, quos ingerit. At quia presens
350 Viribus44 et viciis45 armatur causa, Minervam
Accipe plus tacite meritam quam voce secutam!
Cum vetus efflueret in regnum mobile47 Pudor, Ardor Agendi
Sobrius et nullo nutans Constantia casu;
360 Non vaga Pax aberat, rerum Concordia custos,
Iusticie48 rectique tenor. Sine vindice stabant
Visure49 populos et Deucaliona sorores
Poscebantque ducem; nec enim secura meandi
Copia nec prorsus Furiis in Tartara pulsis
365 Cessavere metus. Tandem genitura Minervam
Contremuit frons celsa Iovis totusque rotatu
Intonuit maiore polus, nec letior50 umquam
Lux superis. Hoc patre fluens, hoc edita partu
Divum pandit iter, Diras et monstra relegat
370 Virtutum custos, virtutum previa51 Pallas.
Hec illa est, quam Iuno notat, quam, Dardane, cernis,
Marte Minerva potens, hec, cuius dextra minacem
Exhausit Flegram.52 Vidi - dicamne? Sed omnes
Novimus:53 Encheladi54 consumpsit flamma55 Ciclopes,56
375 Centimanus57 pharetras centum Niobesque sagittas58
Sprevit, hanelanti59 iam maior Marte Typhoeus
Celum poscebat. ubi tunc Mavortia Iuno?
Iuvisset numero saltem propiorque stetisset
Pro sceptris armata suis! Iam pene60 supernos
380 Persephone thalamos61 Ditem complexa tenebat,
Cum tandem exiliens trepidis Saturnia stratis
Exclamat: "Pallas, Pallas, proh fata, moraris?
Pellimur"! Accessi. Sensit valuisse Medusam
Gorgoneamque deam, sensit, quod fulminat aurum
385 Plus splendore potens, cum celum, sceptra, penates
Reddidimus trepide.62 Sit nunc ingrata, sit hostis,
Nostrum est, quod regnat, nostrum, quod cum Iove sompno
Securo fruitur. At, curam imbellis Olimpi
Cum subii, tunc diva fui, tunc dicta virago.
390 Vos superi, testor, quantis sudaverit ausis
Hoc caput, hoc pectus nostrum", ac ostendit utrumque
Celum suspiciens. "Pudor hic, hic cassidis horror
Et parme, quem Iuno notat. Genuitne cerastas
Iupiter? Advertat, cuius convicia tractat,
395 Diva memor parcatque suis! Parit illa potentem
Vulcanum pariatque velim: non, quod pede molli
Militat, invideo, nectitve quod arte catenas".
Sic fatur Veneremque obliquo figit ocello
Atque iterat: "Res o vatum dignissima risu!
400 En generat voces, evolvit nomina, nugas
Pieridum et nostras dignatur noscere frondes.
Sed male vel didicit, meminit vel mollius equo.63
Vera voce fluit a "polleo"64 Pallas et alti
Splendorem meriti vix gloria nominis equat.
405 Macte Paris - quid enim numerandis improba veris
Effluo et in titulos suspiro prodiga? - lesi
Forte deos, exempla sequor veniamque coactus
Error habet. Nosti Iunonem indigna locutam,
taceo. Promsi65 - fateor doleoque - superba,
410 Vera tamen. Sed molle decus formeque triumphum
Non hac mente peto, viles ut solvar in usus
Vulgaresque iocos. Hac fronte, hoc oris honore
Venatrix hominum vernet Venus!66 O fuga morum!
Diis67 utinam libranda forem! Nunc Cypris in omnes
415 Bella ciet victrixque placet mundumque superbit
Imperiis cessisse suis. Heu, rara securis
Aurea,68 rarus amor morum! Quippe ardua frangit
Virus dulce, pie69 sirtes,70 amentia supplex,
Molle malum, morbus hylaris.71 Sic vendicat orbem
420 Exicium72 venale Venus, sic exit in omnes
Teligerum complexa suum exemplumque datura
Vulcano73 Martique parit. Moderantior olim,
Mortali contenta iugo non astra coegit
In numerum laquemque suum, non fulmine blando
425 Fulminis auctorem fregit, non Cinthius74 ignes
Maiores miratus erat, non cura Tridentis
In mediis fervebat aquis, sed nomine vero
Bachus75 Liber76 erat. Pudet, Egeonis77 alumpna
Sera ultrix superos vexat celumque reposcit
430 Cum patrio proiecta gelu78 cumque exule mentu...79
Erubeo ulteriora loqui.80 Me strenua certe
Omnipotensque Venus temptabat flectere. Cessit,
Sensi etenim; mecumque utinam deprenderet orbis,
Quam fallax et blanda venit! Nil hoste polito
435 Sevius.81 Omnifico82 vultu mentita favorem
Amplexum in planctus solvit, defederat83 urbes,
Arces frangit et in subitum rapit omnia Martem.84
Cum ventum in cedes,85 cedit; cum prelia fervent,
Frigescit. Tunc arma iuvant, tunc Pallas in usu
440 Et Venus in probris. Commercia turpia: molles
Exacuit, duros emasculat et rapit orbem
in predam,86 cui preda venit. Sic mutuus error
invenit alterni solacia digna pudoris.
Non cogo in certos numerosum Prothea87 vultus,
445 Non Venerem semper variam moresque pererro
Implicitos. Satis est, aliquo si cognita nutu
Non trahat incautum prorsus. Sed voce monentis,
Exemplum cui mundus erit, quis dicat egere?
Maxime Priamidum, nostra est si gloria, quicquid
450 Mars audet, quod Clio docet, quod tracat Aragne,88
Si tibi mixta manus et partitura Minervam,
Si tutoris egent artes et in arce triumphat
Palladium, forme titulum si virgo meretur,
Annue et Yliacum,89 iudex ne despice fatum"!
455 Desierat vultuque animum vocemque secuto
In girum90 flectens aciem sedet. Emicat axe
Ydalio91 provecta Venus tandemque profatur
Mesta parum, sed blanda oculis et fronte serena:
"Heu, quibus exilium populis positura relinquar
460 Libera Saturni proles? Cui grata vel equa,92
Si superis invisa vagor, si transfuga celi
Fata sequor? Vos, o, spirat quibus orbe secundo93
Indefessa fides, quos non livescere certum est:
Si pia, si facilis, si nulli dura Dyone,94
465 Pendite, quis causam casus premat, unde tumultus,
Unde mine!95 Cum prima meos lux extulit ortus,
Fovi hominem duros tenere solata labores
Et casus miserata graves. Sic publica grati
Templa michi struxere viri, sic thura merebar.
470 Hinc ire, hinc odii cause. Miserescite saltem
Vos, quibus exul agor! Celi rea deprecor orbem,
Quem colui; vestram, populi, defendite civem!
Flos iuvenum, spes nostra paris, non vexo locutas,
Non incuso, deas; quis enim vel carpere possit
475 Vel sacros equare96 modos? At - si qua fatendi
Libertas veri - nosti, puer inclite, nosti,
Que rerum series, steterit quo cardine causa,
Quam bene rem sermo digesserit. Indice vultu,
Eloquio frontis, oculo censore secanda
480 Lis erat. Unde igitur armata licentia fandi
Infremuit? Si dura minus reverensque pudoris,
Et Iove progenita et virgo Tritonia97 credi
Posset. "At emeruit Musarum maxima dici"
Non nego, fingit enim nullique hac arte secunda
485 Falsigraphos98 commenta docet, docet auribus uti
Mollibus et cecos99 per frivola ducere sensus
Cumque per ambages nugis pomposa venustis
Phillidas,100 Ysiphilas101 et prelia nostra retractet,
Lucratur sacram venalis fabula laurum.
490 At, si miliciam fingendi feda facultas
Hanc habitura fuit, saltem discrimen habendum,
In quam, quid, qua re!102 Nec enim, si nata cerebro
Nostri plena Iovis, gelide103 nil improba fando
Virginis elidit titulum doctissima virgo.
495 Illa virum titulos raptis mendicet ab armis,
Sit sese contenta Venus. Tumide illa minetur,
Nos humiles facilesque pati. Rorantia tabo
Signa ferat victrix, nostri sine cede104 triumphi.
An, quia nature105 non obluctata, fatigor?
500 Anchise, si blanda fui, sexumne fefelli?
Si peperi, cui facta nocens? Meus astra Cupido,
Eneas106 Frigiam vester colit, heccine culpa?
Hoc Venus exicium superis molitur et orbi?
Hiis homines, hiis dono deos! Ergo innuba Pallas
505 Sic merite mores Veneris notet? Illane107 grata,
Grata viris, quos Marte vorat? Illane grata,
Quarum fastidit sexum? Diis digna serenis,
Quos resides timidosque vocat? Sic exit in omnes,
Sic telis placitur suis, sic omnibus equa.
510 "At virgo est": Negat Aglauros,108 negat anguis opertus.
Sed taceo. "At facie pollet":109 Consulta reclamat
Unda tumorque gene.110 "Gladiis at strenua sumptis":
Non proprium, quod fingit, habet. Mentita potestas
Leta brevi, probrosa diu; post pauca serena
515 Spuria perpetuo sordescit gloria luctu.
Quondam certa fides bella imperiosa deorum
Non una confecta manu, laurusque per omnes
Dicta dari. "At victrix Persee111 Gorogonis umbra
Extorsit titulos palmamque imbellis Olimpi":112
520 Sic de se meminit Pallas. Sic credere oportet,
Crede, Paris!113 Res digna fide tradendaque fastis:
Plus Iove, plus Phebo, potuit plus femina Marte,
Marte utinamque meo! Nec enim tibi, Iuno, nepotes114
Invideo - si digna tamen - nec turpe Minervam
525 Ut socium numerare genus.115 Tot freta Dyone116
Vindicibus potuit, saltem si fata tulissent,117
Serpentum non esse parens miserique per urbem
Exulis118 explicito raperet vestigia giro
Hermione119 Martis. Vidi, vidi ipsa nefande
530 Cesum,120 quem peperit, populum".121 Sic fata madentem
Inclinat vultum rursusque accensa profatur:
"De fatis nil lesa queror. metuenda deorum
Invidia est. Blando Semele conceperat astro,
Plena deo, paritura deum, denusque122 tumebat
535 Mensis, cum vultum Iuno mentita severum
Accedit, persuadet, abit. Quid credula, simplex,
Inscia iurato premitur Iove? Sic tua longis,
Cadme, fides perspecta viis, sic annuus error
Emeruit? Cum rapta soror viduamque parares
540 Iunonem sancire Iovi, te luctibus ecce
Munerat inque tuos flammis armatur alumpnos.
Gaudeat, en quali deitas123 rugosa triumpho
Molitur titulos! Tremula dum militat hasta,
Altricis mentita fidem. Nam cetera nullus
545 Confinxisse labor; faciles ad tempora cani,
Ad faciem veniunt ruge;124 fallenda senectus,
Non fingenda fuit. O si ad certamina forme
Illa potens Beroe125 staret socianda Dyone!
Incuteret celebrem simulatrix simia risum.
550 Stulte, quid Europen genero Iove queris, Agenor?
Illa rapi meruit, raptorem excusat egestas
Et thalami pocioris126 amor. Sibi maxima debet,
Quod tociens127 vidua est, coniunx Iovis. Alite fausto
Nupsisset stabilique thoro,128 si prima tulissent
555 Federa129 plus forme, lingue minus. Improba, turpis,
Garrula legitimi mores incestat amantis.
"At soror est coniunxque Iovis": Bene cessit in uno,
Coniugis offensam redimit soror. "Ardua regnat":
At patris in solio fruiturque "iugalibus" astris
560 Stirpis, non thalami merito. Fuit aureus130 olim
Ille senex, quo nata feror, fuit unicus heres,
Necdum sortilegam mundus nutabat in urnam,
Cum pia Saturni proles, equanda Minerve
Vel saltem non exul erat. Regnoque tirannis131
565 Concedente tribus triplicem processit in orbem
Communis regina Venus; quod cum Iove Iuno,
Cum Iove cum Tritone fuit cum Dite Dyone;
Non mea sideribus famulis contenta potestas,
Tartara solatur, mulcet freta. Vos, pia ponti
570 Turba, dee, vestre132 scelus excusate sororis,133
Si scelus hinc traxisse genus; tuque, optima vindex,
Imperiosa Thetis, celum Iunone fugata
Posce tuum raptasque faces! Iam pelice pulsa,
Iam non sollicito venies paritura Tonanti,
575 Fatis nulla fides. Precium134 Saturnia forme
Perdet, opes perdet. Non huc emptura decorem
Venisset, si pulcra135 domi. Male, Dardane, mores
Consuluit dare promta136 tuos. Non flectitur auro,
Qui titulum paritatis137 habet. Victricibus olim
580 Armentis impensa fides librantis habene138
Non vendit nutum, veteris non immemor equi.
Illane,139 blande Paris, vultu victore fruetur,
Cui gemit Hesione, sanguis cui fluxit avitus,
Alcide140 que141 tela sui libravit in arces,142
585 Bellica virgo, tuas? Ubi tunc que prelia143 iactas,
Fatum ubi? Plus actum est rapto Frige;144 pocula nate
Eripuit thalamumque dee sic molliter ultus
Aspera, miscet adhuc superis dotatus Olimpo.145
Flos Asie, veneranda deum regumque propago,
590 Non meus instabiles146 labor est aut gloria versus
Texere, non trepidas pensis urgere puellas,
Nec mecum Phebus,147 mecum certavit Aragne;
Hos Pallas tibi pacta pedes, hec stamina nectat.
Plurima dii - fateor - faciles et summa pacisci
595 Et dare; sed quid opes, quid regna, quid arma potenti
Adiciunt, cuius sceptrum pars amplior orbis,148
Cuius opes Frigie,149 cuius gens Dardana vires?
At si solanda est thalami regalis egestas,
Si vires, si sceptra nichil150 sine coniugis usu,
600 Munus habe Veneris, munus,151 quo Sparta superbit,
Munus, quod Iuno dici velit, esse Minerva!
Quid moror? Internam propius rimare Dyonem,
Res agitur tractanda palam, iam pectora nuda
Pandimus: Hac facie Phebo duce metior astra,
605 Hoc vultu produco diem. Formose, merenti
Gratare et similem, iudex, ne despice vultum"!
Sic effata genas rapto depromit amictu
Nuda humeros, exerta sinus totoque diescit152
Ore. Pudet divas Veneri cessisse triumphum.
610 Consulite, ultores Frigii, Venus excitat egros.153
Hac constant michi visa fide, vel sompnia certe
Pondus habent. Hec fata sequor. Parete Dyone,154
Que civi lacrimans, risus que terminet hosti'!